SUGGESTUM

SUGGESTUM
SUGGESTUM
et us, an quia inde Populo suggerebatur, quod in rem eius esse posset: Inde enim in Contione verba ad populum facta, modo vidimus? an quod constaret ex suggesta, i. e. congesta materia? Comae Suggestum. Papinius Statius memorat l. 1. Sylv. 2. v. 114.
------- Celsos procul aspice frontis honeres
Suggestumque comae.
Idem quod Tutulus nempe fuit: quâ voce dicebantur capilli, quos Matersfamiliâs Romanae convolutos in capite gestabant Varro de L. L. l. 6. Exstrubant enim in altitudinem multis gradibus et spiris cumulatam comam, quod Tertullian. de Pallio dixit Comam struere. Idemque indicat Iuvenalis, Sat. 6. v. 502.
---- Tot adhuc compagibus altum
Aedificat caput. ---- ----
Non ineleganter ἐπανάςταϚιν τριχῶν, vocavit Lucianus; satisque expressit Lucanus, l. 2. v. 358. verbis hisce,
Turritâque gerens frontem Matrona corona.
Spiras alii dixêre; unde Spirosus Capillus Appuleio Metam. l. 2. Hieronymus ad Marcell. Qui capillis altenis verticem struunt. Quare admodum concinne Tertullian. de cultu foem. Frustra laboratis ornatae videri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis. Imo eousque sutilium atque textilium horum capillamentorum enormitates processêre, ut nunc in galeri modum quasi vaginam capitis et operculum verticis; nunc in cervicem retro Suggestum capillum, dixerit Idem. Et confirmant id veteres nummi, in quibus mulierum Augustarum imagines observantur. Faustinae inprimis atque Plotinae, quas Lectori exhibet Casp. Bar tholinus de Inauribus Veter. c. 1. Plura hanc in rem vide apud Hadrian. Iunium de Coma c. 7. Ian. Parrhasium Ep. 57. Laevinum Torrentium ad Suetonii Neronem c. 51. eundem Iunium, Centur. 7. Adag. 57. Salmas. ad Pallium Tertull. Ausonium Popmam ad Varr. div. virg. Io. Wowerium ad Petronium p. 451. edit Goldast. Gonsalium Salasium ad eundem, Io. Pasteratium ad Propertium l. 4. Eleg. 3. Gerh. Ioh. Voss. Rhetor. l. 4. Io. Gebhardum Iuvenil. Curar. l. 1. c. 12. Io. Antonium Saracenum ad Dioscoridis Parabilium l. 2. c. 93. Gevartium Not. ad Statium d. l. et hic passim in vocibus Capillus, Coma, Tutulus etc. Ut de priore notionis voce pauca aspergam, in Aede sacra S. Spir. Ravennae hanc epigraphen reperiri, Suggestum hoc, in quo Pontifices Ravennates olim a Deo per Spiritum S. sub columbae specie creati contiones habuerunt etc. adnotat Domin. Macer. in Hierolex. ubi etiam Suppedaneum celebrantis ante altare in superiori gradu positum, quod Italice Predella dicatur, hâc voce nonnumquam indigitati addit. At de Veter. Suggestis plura supra, ubi ritum de Ara dicendi exponimus, item voce. Ambo, Cubiculum, Pulpitum, etc. uti de Suggestis pusillis in militarium viarum lateribus, in usum equitautium, excitatis voce Stapes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • suggestum — …   Useful english dictionary

  • Podest — Po|dẹst 〈n. 11〉 1. schmales Podium 2. schmales Gestell mit einem Fuß 3. 〈regional〉 Treppenabsatz [→ Podium] * * * Po|dẹst, das, seltener: der; [e]s, e [H. u., viell. vermischt aus lat. podium = Erhöhung ↑ (Podium) u. lat. suggestum = Erhöhung; …   Universal-Lexikon

  • COLLYRA seu COLLYRIS — COLLYRA, seu COLLYRIS Graece Κολλύρα, et Κολλυρὶς, pastillus, seu parvus panis, in cinere coctus, atque inde cineribus fordidus. Hesychius: Ολλύρα, Θεόφραςος ἐπὶ τῶ ἐκ τέφρας πεπλασ μεν´ων. Aliter ἄκολος etc. Hinc κολλύρια, ocularia medicamenta,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COMMAM struere — apud tertullian. de Pallio, c. 4. est, eam multis graibus ac spiris convolutam in altitudinem exstruere. Sic enim solebant mulieres multis compagibus capillaturam exstructam olim gerere. Iuvenal. Sat. 6. v. 502. Tot adhuc compagibus altum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CUBICULUM — apud Sueton. Nerone, c. 12. Icarus primô statim conatu iuxta Cubiculum eius decidit: Graece Ο᾿υραῃίσκος est Polyb. l. 5. i. e. papilio magnificus, principibus primo Viris in Asia, cum ad ius dicendum, vel ad spectandos ludos, vel etiam ob causam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TUTULUS — a tuendo capite, apex pilei Sacerdotum, apud Romanos, qui in conum desinebat, Varr. Similiter Fulgentius ex Numa Pompilio in Pontifical. illud capitis operimentum, quod Sacerdos sacrificaus adhibebat (Romani enim omnibus Diis, praeter Saturnum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Rostra — Ancient monuments in Rome name=Rostra, Rostra Vetera label name=Rostra Vetera, Rostra Augusti, Rostra Juli, Rostra ad Palman tekst1=Rostra Vetera is depicted on a Roman coin (right) label x=0.38 label y=0.37 location=Regione VIII Forum Romanum… …   Wikipedia

  • The Coliseum —     The Coliseum     † Catholic Encyclopedia ► The Coliseum     The Coliseum, known as the Flavian Amphitheatre, commenced A.D. 72 by Vespasian, the first of the Flavian emperors, dedicated by Titus A.D. 80. The great structure rises in four… …   Catholic encyclopedia

  • suggesteur — (su gjè steur) s. m. Celui qui suggère. HISTORIQUE    XVIe s. •   L evesque de Valence, suggesteur et conducteur de l entreprise [donner la couronne de Pologne au duc d Anjou], D AUB. Hist. II, 31. ÉTYMOLOGIE    Lat. suggestum, supin de suggerere …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • suggestion — (su gjè stion ; en vers, de quatre syllabes) s. f. 1°   Insinuation mauvaise. •   Allez avec celui [le démon] qui vous connaît, et dont vous avez suivi les suggestions, BOSSUET Méd. sur l Év. dern. sem. du Sauveur, 39e jour.. •   On dit même que… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”